Enchiridion canonicum seu Sanctae Sedis responsiones, post editum Codicem I. C. datae. Editio XI (1917-1963)
15,00€
Brevi elapso tempore ex quo huius operis editio decima in lucem prodiit, undecimam iam adparare opus fuit. Hanc porro novam editionem, quam iuris cultoribus humiliter commendamus, utilitati fore speramus ac confidimus.
Descrizione
Brevi elapso tempore ex quo huius operis editio decima in lucem prodiit, undecimam iam adparare opus fuit.
Eandem prorsus viam et rationem ac in praecedenti editione secuti, nova documenta quae interim evulgata sunt, notulis ornata, praebemus; vetera autem quae practicum valorem iam amiserunt expunximus. De his tamen in notulis generatim mentionem facimus, ita quod notitia aeque habeatur de iuris canonici historia et evolutione. Item documenta quaedam omisimus quippe quae, attenta eorundem indole omnino particulari, nullam afferre possint aliis casibus utilitatem et normam.
Hanc porro novam editionem, quam iuris cultoribus humiliter commendamus, utilitati fore speramus ac confidimus.





