Facultates quas ordinarii et missionarii habere solent cum brevi commentario
15,00€
Hic liber simul est Manuale pro Schola Domus Franciscanae Pekinensis et Manuale practicum pro Missionariis, in quo prae manibus habeant, quae scitu utilia sunt ipsis circa facultates, quas ipsi habere possunt vel pro quibus saltem ad Ordinarium recurrere possunt.
Ita Missionarius in hoc parvo volumine brevem expositionem inveniet omnium potestatum suarum quae in libris Theologiae Moralis non vel minus considerari solent.
Descrizione
Hic liber simul est Manuale pro Schola Domus Franciscanae Pekinensis et Manuale practicum pro Missionariis, in quo prae manibus habeant, quae scitu utilia sunt ipsis circa facultates, quas ipsi habere possunt vel pro quibus saltem ad Ordinarium recurrere possunt.
Non agitur de illis facultatibus, quas quidam Missionarii sive ex personali privilegio sive ex privilegiis sui Ordinis vel Congregationis habere possunt, sed de solis illis, quas Ordinarii et Missionarii qua tales habere solent.
Vocem etiam «Facultates» non sensu stricte juridico hic sumpsimus tanquam potestates delegatas Missionariis praeter jus concessas, sed sensu largo: facultas est id quod facere potes, h.e. in hoc libro comprehenduntur tum facultates stricte dictae sive a SCPF sive a PCS sive ex aliis Decretis S. Sedis concessae, tum etiam illae potestates quae jure ipsis Ordinariis competunt et quidem delegabiles, quae tamen extra terras Missionum sacerdotibus delegari non solent et propterea minus notae sunt, in Missionibus autem delegari solent et propterea scitu necessariae sunt. Ita Missionarius in hoc parvo volumine brevem expositionem inveniet omnium potestatum suarum quae in libris Theologiae Moralis non vel minus considerari solent.





