Skip to content
                                   

Facultates superiorum religiosorum. Rescr. Pont. d. 4 nov. 1964 concessae cum adnotationibus

15,00€

Postquam Rescriptum vulgatum est quo «Supremis Moderationibus Religionum clericalium iuris pontificii atque Abbatibus Praesidibus Congregationum monasticarum» peculiares et habituales facultates delegantur, adnotationes in easdem apparavimus, quas nunc tandem publici iuris facere possumus.

Categoria:

Autori: Bartholomaeus I. Belluco

Anno: 1966

Pagine: 168

Descrizione

Postquam Rescriptum vulgatum est quo «Supremis Moderationibus Religionum clericalium iuris pontificii atque Abbatibus Praesidibus Congregationum monasticarum» peculiares et habituales facultates delegantur, adnotationes in easdem apparavimus, quas nunc tandem publici iuris facere possumus.

Finis nostri laboris is vel unice exsistit: ut ad significationem facultatum apte illustrandam aliquid conferre possimus.

Ex hac ratione ea omnia omisimus quae, etsi sub aliquo respectu utilia, claritati et brevitati officere possunt; atque studuimus textum et contextum ita explanare et interpretari ut perspicua et sufficiens exegesis inde haberi queat.

Speramus fore ut opusculum hoc nostrum benevolo cum favore accipiatur a Religiosis et a iuris canonici cultoribus, atque his et illis haud spernendum auxilium allaturum sit.

Torna su

Area Riservata