Skip to content
                                   

Lineamenta iuris poenalis canonici

19,00€

In his lineamentis iuris poenalis canonici exarandis propositum nostrum non fuit multas notiones particulares tradere. Principia generalia, e contra, fusius explicavimus, sive quia necessaria sunt ad diversas leges et circumstantias humanas intelligendas; sive quia inutilia, immo damnosa fiunt, si non bene intelliguntur; sive quia, utpote in ipsa iustitia fundata vel in probata aestimatione ethica societatis et legislatoris ecclesiastici, etiam in multis factis vitae socialis, quae sub iure poenali non cadunt, applicabilia, immo applicanda sunt.

Categoria:

Autori: Salvator Peperoni

Anno: 1966

Pagine: [XXIV] 436

Descrizione

In his lineamentis iuris poenalis canonici exarandis propositum nostrum non fuit multas notiones particulares tradere.

Principia generalia, e contra, fusius explicavimus, sive quia necessaria sunt ad diversas leges et circumstantias humanas intelligendas; sive quia inutilia, immo damnosa fiunt, si non bene intelliguntur; sive quia, utpote in ipsa iustitia fundata vel in probata aestimatione ethica societatis et legislatoris ecclesiastici, etiam in multis factis vitae socialis, quae sub iure poenali non cadunt, applicabilia, immo applicanda sunt.

Ut notum est: iustitia fundamentum regnorum.

Evolutionem scientiae iuris poenalis saecularis respicere voluimus, quatenus nobis visum est, evolutionem illam, sive ex natura rei, sive ex praescriptis ecclesiasticis introducendam esse. Aliquando vero praescriptiones iuris saecularis ad comparationem tantum introduximus.

In hoc sensu opus longe amplius esse poterat et spatium manet pro futuro labore. Sed hoc momento noluimus usque ad infinitum rem protrahere.

Per se prae oculis habuimus theoriam generalem criminis. Data autem forma manualis, etiam de poenis in genere et in specie agendum erat. De poenis, praesertim in specie, autem non tam consulto egimus, cum, inter cetera, etiam mutatio codicis attendatur.

Multa themata occasionem tradent in futuro amplioris tractationis. In praesenti hoc manuale tantum publici iuris facimus.

Torna su

Area Riservata