Skip to content
                                   

Scholastica ratione historico-critica instauranda. Acta congressus scholastici internationalis, Romae Anno Sancto MCML celebrati

18,00€

Hic congressus explorate demonstravit, ulterius et accuratum studium scholasticae, tum iam cognitae tum in bibliothecis nostris incompertae, adducturum esse ad nova elementa nanciscenda, quae – margaritarum instar – glorioso philosophiae perennis diademati inseri poterunt.

Categoria:

Pagine: [XXIII] 669

Descrizione

Hic congressus explorate demonstravit, ulterius et accuratum studium scholasticae, tum iam cognitae tum in bibliothecis nostris incompertae, adducturum esse ad nova elementa nanciscenda, quae – margaritarum instar – glorioso philosophiae perennis diademati inseri poterunt.

Pariter, congressus huic doctrinae scholasticae characterem vindicavit veri nominis motus scientifici, quippe quae ex philosophicis antiquorum repertis fundamentalem progressum expresserit, erigens, adhibita illorum mendosa materie, integram et magnae celsitudinis fabricam. Ex adverso, si vel parvam comparationem instituimus cum philosophiae systematibus quae postremis saeculis rapida vice se subsecuta sunt, reperimus quidem ipsa, inter multa errata, etiam aliquot probata attulisse, quaedam probe illustrando quae praesertim ad psychologiam pertinent, quae ideo plurimas in promptu habet experientias, partim a magno progressu technico allatas. At, huiusmodi probate allata, tantummodo sunt analytica, nec valorem attingunt perennitatis. Accuratissime igitur et magna cum cautela aliqua iterum ordinanda sunt et instruenda, ut in praeclarum et completum aedificium induci possint nostrae philosophiae.

Torna su

Area Riservata