Gerhohi Praepositi Reichergbergensis Opera Inedita, I, Tractatus et Libelli
22,00€
Quod multis iamdudum in votis erat et a pluribus pluries promissum, nunc demum hoc primo nostrae editionis volumine exsequi incipimus atque altero mox edendo ad felicem exitum perductum iri speramus.
Descrizione
Quod multis iamdudum in votis erat et a pluribus pluries promissum, nunc demum hoc primo nostrae editionis volumine exsequi incipimus atque altero mox edendo ad felicem exitum perductum iri speramus. Plura siquidem Gerhohi celeberrimi Reichersbergensis praepositi adhuc exstant opera, quae, licet prorsus genuina ab omnibus reputentur, nullum hucusque editorem invenerunt.
Utcumque haec se habent, hoc primo volumine quinque tractatus, quos ipse Gerhohus libenter libellos seu opuscula vocat, continentur. Inscribuntur autem Expositio super canonem, Libellus de ordine donorum Sancti Spiritus, Liber de laude fidei, Utrum Christus homo Filius sit Dei naturalis et Deus, Opusculum ad cardinales.




