Quodlibeta tria
16,50€
Antequam tria cardinalis Vitalis de Furno Quodlibeta prodeant insimul edita, pauca liceat de suis gestis praemittere, pauca etiam tradere de 4 codicibus, in quibus servantur sua philosophico-theologica scripta, de codice speciatim 95 Bibliothecae Communalis Tudertinae, qui dicta Quodlibeta solus recollegit. Quisque igitur de persona et eius doctrina certior erit factus, sic paratus aptius quaestionibus ibi tractatis intendet.
Descrizione

Diem quidem mortis cognoscimus, 16 aug. 1327, sed quot annis vixerit ignoramus. Si placet, supponamus eum natum a. 1260 circa. Pro certo per ultimum saec. XIII decennium et per quasi alia tria saec. XIV primo quidem lector in Studiis generalibus, deinde fungens officio ministri provincialis in Aquitania, sacro tandem collegio cardinalium adscriptus, multiplici activitate scholas, ordinem Minorum et ecclesiam illustravit.
De illis solis hic agetur Vitalis tractatibus, qui lectorem scholasticum revelant proindeque spectant ad materias ab eo in scholis disputatas, sive sint philosophicae sive theologicae. Totum equidem proponetur prout fuit datum illud invenire in 4 codicibus. Pro nunc sufficiat certo authentica recensere quae ipsi continent, aliqualiter vero dubia notare si sint. Spes enim est alios paulatim innotescere codices, quibus sua huiusmodi litteratura nitidior fiat et copiosior.