Summa de sacramentis “Totus Homo”
15,00€
«Totus homo» quae inscribitur Summa de sacramentis opus est saec. XII adhuc in historia theologiae fere ignotum. Licet enim nonnullos ipsius codices viri litterati iam recensuerint, nihilominus ne verbum quidem fit de isto opere in dissertationibus de evolutione doctrinae sacramentariae saec. XII agentibus, etsi ceterum et non parva eruditione laudandis et ineditis etiam scriptis valde refertis.
Descrizione
«Totus homo» quae inscribitur Summa de sacramentis opus est saec. XII adhuc in historia theologiae fere ignotum. Licet enim nonnullos ipsius codices viri litterati iam recensuerint, nihilominus ne verbum quidem fit de isto opere in dissertationibus de evolutione doctrinae sacramentariae saec. XII agentibus, etsi ceterum et non parva eruditione laudandis et ineditis etiam scriptis valde refertis. Unus D. Van den Eynde, attamen obiter, in sua historia definitionum sacramenti prima periodo theologiae scholasticae, quae inscribitur Les définitions des sacrements pendant la première période de la théologie scolastique (1050-1240), Rome-Louvain 1950, p. 90, n. 2, de Summa «Totus homo» mentionem facit.
Quae neglecta esse videtur, ut remur, ob cuiuscumque generis quaestionum congeriem, quarum solutio attinentem investigationem expostulat. Iamvero, postquam a. 1952 nonnullas ipsi animadversiones produximus, quibus quaestiones praesertim de Summae traditione manuscripta, de temporis compositione necnon de auctore melius circumscriberentur, non unius docti viri ad nos incitamenta pervenerunt, ut inceptum studium ad optatum finem deduceremus, immo etiam editionem Summae appararemus. Ad hoc idem momentum etiam doctrinale ac indoles Summae peculiaris invitabant.
Quapropter cum codicibus iam notis alios modo repertos contulimus, nostris investigationibus quoddam afferentibus auxilium V. Doucet, O.F.M. qui iampridem notitiam de ms. Clermont–Ferrand 49 notitiam praebuit, et Rev.mo Domino J. Roserot de Melin, qui de ms. Troyes 1506 accuratas etiam notitias humaniter nobis commodavit. Post igitur non parum temporis novem reperti codices habebantur, omnes in bibliothecis gallicis asservati. Catalogos interim inspeximus, at aliorum de Summa codicum vestigium non reperimus; opinamur tamen in posterum alios detegi posse, nam eo ipso quod in sola Gallia novem asservantur, testimonium habetur de Summae divulgatione sat notabili, quam ideo etiam ultra Galliae fines praetergressam esse fas est suspicari.





